Distinctio I — Livre III — Antonius Castellus
Antonius Castellus - Livre III
BREVIS EXPOSITIO AD QUATUOR
PETRI LOMBARDI PARISIENSIS EPISCOPI,
ET SENTENTIARUM MAGISTRI
DE INCARNATIONE VERBI DIVINI,
sive naturarum unione ex parte personae assumentis.
DISTINCTIONIS PRIMAE SYNOPSIS
Impleto tandem decreti tempore missus,
E gremio Patris Filius ipse sui est
Sic incipit : Cum venit igitur plenitudo temporis.
Sic terminat : Cum Patre et Spiritu Sancto operatus est.
- Connectitur hic tertius cum secundo Sententiarum liber. In illo satis apposite egit Magister de divina potentia in omnium mundanarum rerum creationis splendescente effectu ; sed in hoc tertio Sententiarum libro iam pro dignitate determinat de Deo, quatenus eius divina sapientia mirabiliter in hominis restaurationis effectu irradiare incepit : ergo concinnum, inter se hice libri ordinem servant.
- Consequentia probatur :
Prius est condere hominem, ipsumque in misera naturae lapsae contemplari sorte, quam lamentabilem illius instaurare iacturam : ergo dum Magister in hoc tertio Sententiarum libro alte disserit de Deo, in quantum eius mira sapientia in mundanae restaurationis, praesertimque hominis, maxime eluxit effectu ; postquam in secundo de ipsius divina potentia in cunctarum rerum creationis elucescente effectu iam ipse determinarat Magister, ordinatissime procedit.
- Hocce igitur tertium Sententiarum volumen in tres praecipuas dissecatur partes.
In quarum prima sedulo pertractat Magister de salutifera venerandaque divini Verbi Incarnatione.
In secunda vero, de eiusdem aeterni Verbi proficua, ac cruentata passione supra modum edisserit.
In tertia autem et ultima determinat parte, de virtutum donorumque omnium maxima perfectione necnon de primae ac secundae tabulae decalogi, praeceptorum debito cultu officiosaque observantia.
- Consimiliter haec prima in totidem ac principaliores dividitur partes distinctio.
In quarum prima argute ostendit Magister, Verbi divini visibilem missionem ipsam fore incarnationem.
In secunda vero venuste declarat, qualiter fuerit conveniens ipsum Filium Dei specialiter incarnari.
In tertia autem et ultima detegit parte, Patrem, et Spiritum Sanctum, si voluissent, apte potuisse naturae associari humana.
- Pro primae igitur distinctionis partis clara indagine, prima praefigitur thesis : Proficua ac veneranda Verbi divini visibilis missio est ipsa Dei Filii incarnatio. Quam obiter probat Magister quadam Apostoli cap. 4 ad Galatas satis explorata autoritate ; necnon aliquibus ex ipsa suppeditatis rationibus.
- Probat primo assumptum Magister hoc Apostoli cap. 4 ad Galatas perspicuo ac famigerato testimonio : At urbi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege ; ut eos qui sub lege erant ; redimeret, ut adoptionem Filiorum reciperemus. Sed plenitutinis tempus dicitur tempus gratiae, et veritatis, quod a Salvatoris nostri auspicatissimo adventu exordium sumpsit, dum Pater aeternus Filium suum promissum in lege antiquis Patribus misit, factum de muliere, factumque sub lege : ergo quia haec Verbi divini visibilis in carnem missio est ipsa Dei Filii proficua ac veneranda incarnatio.
- Secundo promovet intentum Magister ex cunctorum fatidico perpolitoque prophetarum Vate Isaia cap. 61, dicente : Hoc est tempus miserendi, et annus benignitatis, in quo gratia, et veritas per Iesum Christum facta est. Sed tempus miserendi, annusque benignitatis, in gratia, et veritas per Iesum Christum facta est, duntaxat illuxit, dum Verbum divinum visibiliter in humanam carnem apparuit hominibus ; igitur visibilis Verbi divini in carnem missio nihil aliud sonat, quam stupenda, benignaque Dei Filii incarnatio.
- Tertio probatur ratione ex his autoritatibus non inconcinne deducta : Filius dicitur missus a Patre, factus sub lege, et ex muliere facus ; sed Filius Dei nequit dici missus a Patre, factus sub lege, et ex muliere factus, nisi quia incarnatus in immaculata Virginis Matris alvo, ut ex se claret : ergo quia visibilis Dei Filii in forma hominis missio non dissidet a Verbi divini piientissima incarnatione.
- Quarto : Ideo incarnationis Verbi divini tempus iure optimo appellatur miserendi, et benignitatis annus, quia gratia, et veritas per Iesum Christum facta est ; sed idcirco gratia, et veritas per Iesum Christum facta est, quia gratia post Christum Dominum natum magis eluxit, quam ante eius exoptatissimum adventum ; similiter et veritas supra dignitatem effulsit post ipsius piissimum appulsum, quia de generis humani redemptione tunc impleta fuere omnia divina antiquis Patribus promissa : ergo cum haec omnia per Filii Dei missionem in mundum, sive divini Verbi incarnationem fuerint feliciter, ac fideliter ad calcem deducta, hauddubie eius visibilis missio, et incarnatio pro eodem hic usurpari debent.
- Sed oppones primo in praesatam Apostoli autoritatem : Postquam Filius Dei in similitudinem hominis venit in mundum adhuc iuxta Apostolum I Cor. cap. 13 ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus ; sed plenitudo evacuat omne quod ex parte est : ergo quia plenitudo temporis non venit per expetitum Christi Domini adventum, sive per eius visibilem missionem, aut salubrem incarnationem.
- Respondetur ex Magistri doctrina negando consequentiam. Quia Verbi divini incarnationis tempus multiplici de causa tempus plenitudinis appellatur. Primo, quia Deus implevit, quod praesinierat. Secundo, ob promissionis impletionem, eo quod ille sit datus nobis, qui missus fuerat. Tertio, propter gratiae plenitudinem, quae in Christo Domino eluxit, utpote plenitudinum omnium initium. Unde, etsi tunc plenitudo temporis gloriae, quantum ad numerum electorum, non venerit una cum Christi Domini adventu, iuxta illud tritum Apocalypsis cap. 6 locum : Sustinete modicum tempus donec compleantur conservi eorum, etc., tamen plenitudinis gratiae tempus accessit simul cum missione visibili Filii Dei, sive divini Verbi incarnatione.
- Oppones secundo in eandem Apostoli autoritatem : De Verbo divino in Aposlolorum Symbolo legitur : Genitum, non factum ; sed si Deus Filium suum misisset in mundum, factum ex muliere, non genitum, sed factum iure optimo appellari deberet : ergo aut Apostolorum Symbolum exorbitat a veritate, aut Divi Pauli appositum testimonium penitus infirmare videtur.
- Respondetur negando consequentiam. Nam dictum Pauli recte cum Apostolorum Symbolo cohaeret, eo quod praefatae autoritates de Christo Domino passim expendantur penes geminam ipsius naturam. Nam Christus Dominus secundum naturam divinam ita est gestitus a Patre, ut non sit factus, cum nec rem, nec creaturas nomen valeat fortiri : Ait secundum humanam naturam ita est genitus, quod sit factus, quia conceptus ex Virgine Matre, divina operante virtute. Et haec de prima distinctionis parte satis sint dicta.
- Pro secundae vero distinctionis partis perspicua enodatione, secunda praeficitur thesis : Tametsi natura humana a qualibet divina persona assumi potuerit ; nulla tamen illarum congruentius incarnari potuit, quam ipsa divini Verbi persona. Quam nonnullis sacrae paginae, Patrumque autoritatibus, ac tribus ex ipsis deductis rationibus sedulo pertentat suadere Magister.
- Prima sub hac forma persicitur ratio a Magistro : Deus in sapientia sua mundum condidit, iuxta illud Psalm. 103 : Omnia in sapientia fecisti Domine. Ergo et consonum fuit, quod etiam per sapientiam omnia instauraret Deus ; sed sapientia specialiter appropriatur Filio Dei, sive Verbo divino : ergo si in ipso omnia condidit Deus, per ipsum omnia instaurare debuit : ergo quanvis Pater, et Spiritus Sanctus humanam potuerint naturam assumere, congruentius tamen Verbum divinum fuit incarnatum.
- Hoc utique ratiocinium valde illustrat Magister parabola illa Evangelica de muliere indagante, invenienteque drachmam decimam, quas perdita fuerat apud Lucam cap. 15. deprehensa. Mulier ergo illa Evangelica, quas accendit lucernam, et drachmam decimam, quae perdita fuerat, reperit, est ipsa Patris sapientia, quae testam humanae infirmitatis, lumine suae divinitatis accendit, perditumque hominem reparavit, nomine Regis, et imagine insignitum ; sed Patris sapientia est Verbum divinum, sive eius Filius in mundum visibiliter missus in humanae naturae lapsae, seu hominis deperditi reparationem : ergo quanvis praefata potuerit per Patrem, et Spiritum Sanctum instauratio operari, congruentius fuit, quod per Filium perficeretur.
- Secundam sic in littera concinnat rationem Magister ex Filii Dei clara origine deductam : Aptius mitti vilibiliter in mundum debebat, qui est ab alio, quam qui a nullo est ; sed Filius est a Patre ; Pater vero a nullo est : ergo etsi natura humana a qualibet potuerit assumi personi ; nulla tamen personarum ita congrue humanari potuit, sicut Verbi divini persona.
- Etiam appositum discursum his Augustini verbis lib. 4. de Trinit. cap. 20 praemunit Magister : Non enim habet Pater de quo sit : Sicut ergo Pater genuit, et Filius genitus est, ita congrue Pater misit, et Filius missus est. Ab illo enim convenienter mittitur Dei Verbum, cuius est Verbum, ab illo mittitur, de quo natum est. Ergo si quemadmodum Pater genuit Filium, et Filius genitus est a Patre, ita congrue Pater misit Filium, et Filius missus est et Patre, satis apposite colligitur, Filium, et non Patrem, aut Spiritum Sanctum incarnandum fore.
- Tertiam tandem in textus littera hac argumentaria methodo conficit rationem Magister : Proprium Filii, et non Patris, aut Spiritus Sancti est esse Filium ; sed apprime congruum censetur, ut qui in divinitate erat Dei Filius, in humanitate fieret hominis Filius : ergo si solum Verbum divinum est in deitate Dei Filius, et non Pater, aut Spiritus Sanctus, solus Filius Dei potuit apte fieri hominis Filius : ergo esto quaevis divina persona potuerit humanam sibi arrogare naturam, in Filio solummodo maior congruentia deprehenditur.
- Idipsum amplius in littera confirmat Magister. Ideo Pater, aut Spiritus Sanctus humanam carnem non induit, ne alius in divinitate, aliusque in humanitate esset Filius ; et ne idem esset Pater, et Filius, si Deus Pater de homine nasceretur ; sed dum Filius Dei humanam carnem assumpsit, nec alius in divinitate, aliusque in humanitate est Filius ; nec idem simul est Pater, et Filius, ut rede lustranti constabit : ergo quia pro humani natura assumenda, non aequalis congruentiae ratio in tribus divinis invenitur personis ; sed redius in Filio, quam in aliis deprehenditur.
- Divus Augustinus novum sic Filis argutis verbis robur adiicit rationi Magistri lib. de Eccles. dogmat. cap. 2: Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus Sanctus, sed, Filius tantum, ut qui erat in divinitate Dei Filius, ipse fieret in homine hominis Filius, ne Filii nomen ad alterum transiret, qui non esset aeterna nativitate Filius. Ergo si haec gravia as Augustino adducta incommoda nequeunt Filio Dei adscribi, dum ipse in similitudinem carnis peccati missus est a Patre in mundum ; secus aliis divinis personis, hauddubie assumptio naturae humanae erit tribuenda Filio Dei prae aliis.
- Sed oppones : Illi plus congruit mitti, in quo plus deprehenditur subautoritatis ratio ; eo quod mitti essentialiter denotet subautoritatem in misso ; sed ratio subautoritatis plus in persona Spiritus Sancti, quam in Filii persona deprehenditur : ergo dum arcanum incarnationis opus est ipsa Filii in carnem humanam missio, videtur, quod congruentius Spiritui Sancto, quam Filio incarnatio conveniat.
- Respondetur negando maiorem, et consequentiam. Quanvis enim subautoritatis ratio potius in persona Spiritus Sancti, quam in Filii inveniatur persona, non inde consequitur, congruentius Spiritum Sanctum ; quam Filium in carnem humanam debere mitti. Nam Pater, quia a nullo est, non debuit mitti, ut cum Augustino nuper expendebamus ; sicque valde consonum fuit, ut primo Filius mitteretur a Patre, eo quod a solo Patre fit ; et postmodum Spiritus Sanctus, qui a Patre, et Filio simul procedit ; ita ut primo venerit Filius ad liberandos homines a gravi ac dura captivitatis peccati sarcina ; et postea Spiritus Sanctus ad ipsos homines in beatorum forte locandos venerit.
- Subdit insuper Magister, dum impigre indagat, etsi obiter, in textus littera : An Pater, vel Spiritus Sanctus incarnari potuerit, aut etiam modo possit ? Et respondet Magister, non solum potuisse olim, verum et nunc humanam sibi posse arrogare naturam, hominemque fieri tam Patrem, quam Spiritum Sanctum. Quod unica duntaxat, ac perfunctoria tentat suadere ratione.
- Hoc utique sic probat Magister : Quemadmodum Filius Dei homo factus est ; ita Pater, vel Spiritus Sanctus potuit, et potest ; sed quo pacto Filius Dei humanam assumpsit naturam in unitatem suppositi, nullum fuit deprehensum piaculum : ergo nec in eo, quod Pater, vel Spiritus Sanctus incarnari potuerit, valet deprehendi : ergo quod Pater, vel Spiritus Sanctus incarnari potuerit, aut modo possit, nullum adhuc levissimum arguit repagulum ; quanvis congruentius per Filium, quam per Patrem, aut Spiritum Sanctum hoc arcanum Mysterium exequi valeat. Et haec de secunda distinctionis parte sussiciant.
- 2 Pro tertiae autem, et ultimae distinctionis partis ostensione, tertia statuitur thesis : Quanquam Pater, et Spiritus Sanctus humanam carnem assumere potuissent, si vellent, tamen assumptio naturae soli abscribitur Filio. Utramque thematis indivisim probat Magister partem.
- Primo : Una et eadem in divinis personis hauddubie potentia, nempe Omnipotentia divina, elucet ; sed hac attenta potentia, una potuit humanari persona, quippe Verbum divinum : ergo et omnes potuerunt incarnari personae, et modo possunt, ipsa semper meditata potentia : ergo cum solus Filius humanam carnem de facto assumpserit, ad ipsum solum assumptio terminata est, qui solus homo factus est.
- Sed oppones ex M. P. Augustino lib. XIII de Trinit. cap. 11. Omnia Trinicatis opera ad extra sont indivisa ; sed celsissimum arcanumque incarnationis Mysterium est opus ad extra : ergo est opus indivisum toti Trinitati ; sed solus Filius humanam assumpsit naturam, et non Pater, aut Spiritus Sanctus : ergo iam aliquid invenitur operatum ab una persona, quod ab aliis factum non extat : ergo Trinitatis opera ad extra divisa debent censeri.
- Respondet Magister, quod licet tota Trinitas fuerit operata Verbi divini prosicuam incarnationem, eo quod cuncta Trinitatis opera ad extra sint indivisa, et indissimilia ; tamen solus Filius humanam carnem assumpsit, non Pater, aut Spiritus Sanctus, quia praefata naturae humanae assumptio ad ipsum solummodo terminata est. Unde recte cohaeret, quod assumptio carnis humanae a tota sit operata Trinitate, ut a causa phisica, et reali, et quod solus Filius eam solitarie assumpserit.
- Quod aliquibus ratiociniis illustrat, ac suadet in textus littera Magister. Primo hoc valido Augustini lib. de fide ad Petrum cap. 2 testimonio : Reconciliati sumus per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum deitatem. Trinitas ergo carnis assumptionem fecit, sed Verbo, non Patri, vel Spiritui Sancto. Si enim Pater sibi et Filius sibi, vel Pater Filio, et Filius Patri camis assumptionem operatus esset, iam non eadem esset operatio utriusque, sed divisa. Sed ex his Augustini verbis liquido constat, incarnationem Verbi divini a tota Trinitate operatam fuisse, et solummodo ad Filium Dei terminatam : ergo.
- Secundo, duplici exemplo apprime praemunit, expenditque solutionem Magister. Primum sic apposite suggerit in littera : Licet Pater, Filius, et Spiritus Sanctus fint inseparabiles, sicque inseparabiliter ad extra operentur, nihilominus Trinitatem in specie columbae non dicimus descendisse fuper Christum Dominum, sed tantum Spiritum Sanctum, ut expresse innuit sacer textus apud Matthaeum cap. 3 et Marcum cap. 1, ergo quanvis humanae carnis assumptio fit a tota divina Trinitate operata, utpote opus ad extra, tamen ad solum Filium potuit terminari, et de facto fuit terminata.
- Secundum etiam sic suppeditat exemplum Magister in littera : Quod vox illa dulcis, et suavis de caelo facta, nempe, Tu es Filius meus, etc. non fuerit totius Trinitatis, sed tantum Patris ad Filium, testantur Matthaeus cap. 17 et Marcus cap. 1, quanvis Pater, Filius, et Spiritus Sanctus inseparabiles sint, et concorditer operentur ad extra : ergo licet arcanum incarnationis opus fit tota Trinitate inseparabiliter, ad extra operante ; tamen non impedit, quod carnis humanae assumptio in unitatem suppositi fit ad solius Verbi divini, et non Patris, aut Spiritus Sancti subsistentiam iure optimo terminata.
- Sed dices : tota illa columba descendens super Christum Dominum, et quicquid in ea fuit inventum, revera erat procedens a tota Trinitate : ergo congruum rationi videbatur, quod tota Trinitas in columba illa descenderet, quemadmodum Spiritus Sanctus descendebat. Consequentia probatur : Spiritus Sanctus hadenus descendit in hominem, quin simul Pater, et Filius in ipsum descenderint ; ergo nec Spiritus Sanctus in columba illa descendit super Filium, quin tota simul Trinitas in illa descenderit ; ac perinde exempla de columba, et voce adducta a Magistro in solutionis inflantiae praefidium nullius sunt roboris.
- Respondetur, antitypum Magistri hic in littera, productum in uberiorem thesis probationem ese valde proficuum, et non mediocriter opportunum. Nam in columba illa esto aliter non esset Spiritus Sanctus, ac Pater, et Filius, nec aliter una persona, ac alia operaretur in ei ; nihilominus solus in illa significabatur Spiritus Sanctus, eo quod significatio relationem denotet, quemadmodum incarnatio, ut in toto distinctionis progressu non semel inculcavimus. Quamobrem solus Spiritus Sanctus, et non Pater, aut Filius poterat in ea significari columba, quanvis non solus in illa operari : ergo licet tota Trinitas Christi Domini incarnationem fit operata, cum Trinitatis opera ad extra sint indivisa, sola tamen persona. Filii est humanata, eo quod humana carnis assumptio ad ipsum fit terminata. Et haec de tertia, et ultima distinctionis parte satis superque sint dicta.
QUAESTIONES
- Quaestio 1. An Mysterium Incarnationis sit possibile ?
36.
37.
38.
- Quaestio 2. An possibilitas Incarnationis possit ratione naturali demonstrari ?
40.
41.
42.
- Quaestio 3. An Mysterium Incarnationis sit supra, aut contra rationem naturalem ?
- Quaestio 4. An Adamo non peccante Verbum divinum veniret ?
- Quaestio 5. An cuilibet personae in divinis conveniat mittere, et mitti ?
- Quaestio 6. An missio visibilis sine invisibili fit vera missio ?
- Quaestio 7. An missio in divinis fit aeterna, aut temporalis ?
- Quaestio 8. An Deus in figuris corporeis aliquando apparuerit ?
- Quaestio 9. An effectus invisibilis missionis fit semper gratia habitualis ?
- Quaetio 10. An Spiritui Sancto conveniat visibiliter mitti ?
- Quaestio 11. An sit proprium Patris esse ingenitum, et innascibilem ?
- Quaestio 12. An possit Pater mitti, aut fuerit aliquando missus ?
- Quaestio 13. An plures personae divinae possint assumere eandem numero naturam humanam ?
54.
55.
56.
- Quaestio 14. An una persona divina possit plures naturas humanas assumere ?
- Quaestio 15. An Verbi incarnatio fuerit immediate operata in natura divina, an in ipsius persona ?
59.
60.
61.
- Quaestio 16. An natgura divina potiut immediate uniri naturae humanae ?
63.
64.
65.
- Quaestio 17. An Christus Dominus dicendus sit duo propter dualitatem naturae, aut unus propter unitatem suppositi ?
67.
68.
69.
- Quaestio 18. Quaenam fuerit causa efficiens, aut dispositiva Incarnationis ?
71.
72.
73.
- Quaestio 19. An una persona divina sine altera potuit uniri natura humanae ?
- Quaestio 20. An ex tribus personis congruum fuerit Filium incarnari ?
76.
77.
78.
