PROLOGUS — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - PROLOGUS
[INTROITUS]
- Materia huius primi libri potest trahi
ab eo quod dicit Dominus in 3 Ex., 14-15 :
Materia subsequentium librorum sumitur
ab eo quod antecedit immediate in eodem capitulo :
Dicit Dominus : Vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto et duritiam eorum qui praesunt in operibus.
Audiens eorum clamorem et sciens dolorem,
descendi ut liberem eum et introducam in terram fluentem lacte et melle.
2. Distinguit autem Magister sic, per quamdam propositionem sumptam
ab Augustino, libro De doctrina christiana :
Omnis doctrina vel est de rebus vel signis.
Et non negat quin signa sint res.
Rerum autem
tantum,
aliae quibus fruendum et utendum.
De rebus fruendis est primus liber, scilicet Trinitate et unitate.
De rebus utendis, scilicet creatis, est secundus liber.
De utrisque tertius, scilicet de Christo, virtutibus et praeceptis.
Quartus est de signis, scilicet ecclesiasticis sacramentis.
3. Vel distinguantur per praedictas auctoritates sic :
Cum dicitur
notatur hic Trinitas cum unitate essentiae.
Unde Dionysius, libro De divinis nominibus :
Si non de tota aiunt deitate laudari,
cum dicitur Ego sum qui sum,
sed secundum unam partem circumscribere conentur,
quomodo audient Qui est, qui erat, qui venturus est, Omnipotens ?
Et Ioannes Damascenus :
Principale nomen eorum, quae dicuntur de Deo secundum substantiam, est Qui est,
sicut ipse oraculo Moysi dixit : Ego sum qui sum.
Et quamvis sit commune singulis, tamen potest appropriari.
Ego quidem est primae personae,
et sine qualitate indicium est primae personae in Trinitate.
Qui quod est nomen articulare,
notat identitatem substantiae cum prima persona sub modo alterius personae,
et sic notatur Filius.
Per sum notatur Spiritus Sanctus, qui procedit ab utroque.
Sum enim significat substantiam ut actum,
et sic ut procedentem a substantia personarum praecedentium,
et ideo cum utroque geminatur.
Agitur autem in hoc libro de Trinitate dupliciter :
vel secundum se et absolute,
vel in quantum refertur ad creaturam rationalem,
ut ubi agitur quomodo Spiritus Sanctus mittitur etc., ut ipsa perficiatur.
Et hoc dominium significatur
per hoc quod sequitur :
Et quia non erat Dominus ab aeterno,
sed solum in aeternum,
ideo sequitur :
non ab aeterno.
- Sequitur distinctio materiae aliorum per praecedentem partem auctoritatis.
Per Aegyptum notatur confusio peccati.
Afflictio notat peccatum ut poena.
Populi notat praedestinatum esse ad vitam.
Per
notantur daemones,
qui suggerendo praesunt in peccatis.
Potest autem sumi « duritia » vel ut in se,
et sic notat peccatum in Spiritum Sanctum,
quo daemones peccabant,
quia
vel potest sumi ut peccatoribus dominatur.
Sic igitur sumuntur partes materiae secundi libri :
prima pars est de creatura rationali omnino spirituali,
lapsa in peccatum irremediabiliter,
suggerente alii continue ut peccet.
Secunda pars est de creatura partim spirituali,
lapsa in peccatum remediabiliter ;
quod notatur per populi, quo designatur praedestinatio.
De hac afflictione habetur 52 Is., 4-6 :
Ecce materia secundi libri.
- Materia tertii libri sumitur ab eo quod sequitur.
Ponuntur ibi tria verba : vidi, audivi et sciens.
Visus accipit per penitus extrinsecum ;
auditus per partim intrinsecum et minus remote :
audiendi,
subintrat instrumentum ;
scientia est per penitus intraneum.
Per hoc notatur maior et maior compassio movens Deum ad liberandum genus humanum.
Ad profunditatem enim peccati sequitur profunditas compassionis,
et ad profundifatem compassionis, profunditas liberationis.
Unde 30 Iob, 27 :
Et in Cantico :
id est in affectu compatiendo.
Et in Psalmo :
6. Item,
ponuntur haec tria nomina : afflictio in corpore, clamor in aure, dolor in scientia ;
et ideo dicit :
Est autem duplex descensus,
secundum quos distinguuntur duae partes huius libri.
Primus erat in uterum Virginis.
Unde 64 Is., 1 :
Et est descensus in passione,
ut 8 Ioan., 36 :
Penes Christum enim mansit auctoritas liberandi, non penes Legem mosaicam ;
quod significatur per Moysen,
qui eduxit populum de Aegypto,
sed in terram promissionis non induxit,
immo Iosue,
qui gerit typum Christi.
Unde 7 ad Hebr., 19 :
Et IV Reg., cap. 4, 29-35,
baculus Elisei missus est ab eo, per quem significatur Lex ;
non resuscitatur filius Sunamitis per Legem,
sed per ipsum venientem in propria persona.
Hoc autem proprie pertinet ad mediatorem.
Unde 42 Is., 7 :
Et in 9 Iob, 24 :
Terra data est in manus impii.
7. Materia quarti libri sumitur
secundum id quod sequitur :
de terra, inquam, peccati in Ecclesiam,
de qua Gen. 1, 11 :
Per lac intelligitur mansuetudo sacramentorum,
per quae fidelis sicut parvulus nutritur :
quoad quartum librum.
Per mel dulcedo virtutum,
quae determinantur in fine tertii.
Vel exponitur de patria, quae est spatiosa,
ut in Psalmo :
et diuturna,
ut in Psalmo :
Haec terra
In lacte notatur candor vel claritas : ecce principalis dos corporis ;
in melle dulcedo caritatis : ecce principalis dos animae.
Et secundum hoc distinguuntur partes materiae quarti libri :
primo enim agit de sacramentis secundum quod fluunt a Christo ;
deinde, in fine, de beatitudine et dotibus.
- Sed quaeri potest quare ordine praepostero in praedicta auctoritate librorum fit distinctio.
Respondeo :
Duplex est ordo.
Est ordo rerum prout exeunt a Creatore vel Recreatore vel Reparatore,
et sic proceditur in hoc opere.
Et est ordo rerum prout reducuntur ad Creatorem,
et hac via agitur in exemplo auctoritatis praedictae, in parte ;
hic autem, ut dictum est, e contrario.
[EXPOSITIO PROLOGI]
Cupientes,
et infra :
Gazophylacium,
Marc. 12, 41 et Luc. 21, 1.
Gazophylacium dicitur a « phylaxe », quod est servare,
et « gaza »,
Unde Interlinearis super Marcum :
Divitiarum custodiam.
Et habebat triplex repositorium :
corban sacerdotum, gazophylacium pauperum, phylaxe regum.
2.
Contra.
3 Eccli., 22 :
Et 23 Prov., 5 :
Solvitur II Cor. 3, 4-5 :
3. Super illud :
Quamvis non ambigamus etc.,
Augustinus, II De Trinitate :
Gratanter suscipit osculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas ;
dentem autem caninum vel evitat cautissima humilitas vel retundit solidissima veritas.
4. Super illud :
Veritati non intellectae etc.,
nota hanc distinctionem :
Credere intelligere difficilia sine alio adminiculo, temerariae praesumptionis est ;
consentire cum non intelligit, levitatis est ;
ostendenti contradicere, obstinationis est ;
intellectae vero veritati, impietatis est.
Unde Augustinus :
Multi amiserunt scientiam studio contradicendi.
5. Super illud :
Non a paternis discessit liminibus.
Ratio huius,
Ex. 19, 21 :
et infra, 23 :
Ex quibus colligitur quod sunt termini positi humanae inquisitioni.
Super quem locum dicit Glossa :
et :
Propter hoc dicit Ioannes Damascenus :
Quae tradita sunt nobis per Legem et Prophetas et Apostolos, veneremur et cognoscamus,
nihil ultra haec inquirentes.
