Distinctio XXVI — Livre II — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre II
DISTINCTIO XXVI
- Haec est gratia operans et cooperans.
a. Super 33 Ex., 13, ubi dicitur : Si inveni gratiam etc., ibi dicitur quod sanctis non sufficit una gratia. Est enim una gratia quae praecedit, ut Deum cognoscant ; et alia quae sequitur, qua se mundos et immaculatos custodiant. Et ita videtur quod duplex est gratia.
b. Multis modis dicitur gratia praeveniens, et subsequens. Praeveniens enim gratia aliquando dicitur illa per quam conferuntur dona naturalia, et subsequens dicitur illa per quam dantur dona bona superaddita. Unde Richardus de S. Victore, super illud : Vulnus et livor, 1 Is., 6 : Alia sunt bona naturae, alia gratiae.
Aliquando dicitur gratia praeveniens per quam dantur bona superaddita, et subsequens quae facit gratum. Unde Gregorius, in Moralibus : Alia sunt dona Dei quibus ad vitam tenditur, quae sine periculo amitti non possunt ; et sunt dona plura quibus sanctitas demonstratur.
Aliquando dicitur praeveniens gratia per quam liberamur a peccato, et illa qua sumus iusti dicitur subsequens. Unde Augustinus, in libro De natura et gratia : Praevenit ut sanemur ; subsequitur ut sanati vegetemur.
Aliquando dicitur praeveniens illa qua sumus boni, et subsequens, qua bene operamur. Et sic dicitur in hac distinctione, cum dicitur : Praeparat ut velit bonum.
Aliquando dicitur illa praeveniens qua bene operamur, et subsequens illa qua resistimus tentationibus. Unde Augustinus, De natura et gratia : Praeparat ut velit bonum ; praeparatum adiuvat ut perficiat.
Aliquando dicitur praeveniens illa quae est in via, et subsequens illa quae est in patria. Unde Augustinus, De natura et gratia : Praevenit ut pie vivamus ; subsequitur ut cum illo semper vivamus. Praevenit ut vocemur ; subsequitur ut glorificemur. Unde in Psalmo : Misericordia eius praeveniet me ; alibi : Misericordia eius subsequetur me.
- Incipiens quod volentibus etc. Augustinus, VIII Confessionum : Est voluntas plena et est voluntas semiplena.
Ea enim liberatur. Anselmus : Quoniam Dominus dat gratiam, ideo accipimus ; et quoniam non accipimus, ideo non dat, et non e converso. Ideo videtur quod non tenet : Si affirmatio affirmationis est causa, et negatio negationis erit causa.
- His testimoniis etc. Augustinus, in libro De praedestinatione sanctorum : Quasi componit homo cum Deo, ut partem fidei sibi vindicet atque Deo partem relinquat ; et quod est elatius primum tollit et sequens dat illi.
- Voluntatem ipsam etc.
a. Si voluntas est motus animi nullo cogente ergo voluntas est libera, et ita sui gratia et non alterius ; et ita sine gratia potest esse motus animi.
Adhuc, non volenti non infunditur gratia. Unde dicitur 3 Apoc., 20 : Sto ad ostium et pulso, et si quis aperuerit ianuam, coenabo cum illo ; et ita videtur quod voluntas semper ante gratiam.
Adhuc, Augustinus : Caetera cum possit homo nolens, credere non potest nisi volens ; et ita prius est volens quam credens. Unde prior est voluntas quam gratia.
Adhuc, in Glossa super 32 Ier., 7 : Primum [pro] pace meremur donum Dei, et post pacem nobis gratia innascitur ; et ita videtur quod post pacem nos reconciliantem est gratia.
Adhuc, posse credere est natura hominum, sed credere est gratia fidelium ; et ita videtur quod naturaliter [quis] credere potest, et ita naturaliter mereri. Unde non indiget gratia collata, ex quo naturaliter potest mereri.
b. Adhuc, tria exiguntur ad meritum, scilicet potentia, scientia et voluntas ; et ita, cum duo sint gratuita, et tertium gratuitum erit.
c. Dicendum quod duplex est voluntas, et similiter duplex cogitatio. Alia enim est naturalis et alia gratuita ; et illa quae est naturalis praecedit, et illa quae a gratia subsequitur.
- Si gratia facit bonam voluntatem, illa bonitas aut est gratia aut non. Si sit gratia, tunc idem facit se ipsum. Si non gratia, tunc accidit fieri processum in infinitum.
Dicendum quod anima est proprium subiectum gratiae, et potentia animae est subiectum virtutis. Unde gratia facit bonitatem voluntatis, quae bonitas est virtus.
- a. Gratia, communiter dicta ad creatam et increatam, non subiacet operationi intellectus ; ideo Magister nullam definitionem ponit ipsius gratiae sicut ipsius liberi arbitrii ; sed per effectus cognoscitur.
b. Nota quod aliquando dicitur gratia materialiter, ut Christus Aliquando dicitur gratia virtus infusa nobis, ut fides ; unde Augustinus, Ad Bonifacium papam : Puer credit quoniam habet fidei sacramentum.
Aliquando dicitur gratia donum naturale nobis datum, ut super illud : Aeque vocat tam ea quae non sunt, 4 Rom., 17 : Natura forte pro gratia accipitur. Dicitur etiam gratia superaddita gratis, I Cor. 12, 10 : Aliis operatio virtutum.
Deinde est gratia gratum faciens, et per infusionem huius insunt omnes virtutes. Sed talis gratia, aut est increata, ut Spiritus Sanctus, aut creata. Et talis aut est generalis, ut illa qua remittuntur peccata ; unde Augustinus, in libro Retractationum : Est gratia qua fit remissio peccatorum, et est pax qua reconciliamur Deo. Alia est specialis, secundum quod dicitur : Divisiones gratiarum multae sunt.
Deinde est gratia quae est consummata, quae dicitur vita aeterna, 4 Zach., 7 : Adaequabit gratiam gratiae ; 1 Ioan., 16 : Gratiam dabit pro gratia ; 31 Is., 9 : Ignis in Sion et caminus in Ierusalem.
c. Definitio gratiae sic assignari potest : Gratia est forma a Deo data gratis, sine merito, gratum faciens habentem et opus eius Deo reddens gratum. Per primum membrum separatur ab iis quae dantur ab homine ; per secundum separatur a poena ; per tertium a potentia collata faciendi miracula, et per ultimum membrum separatur a gratia parvulorum.
Aliquando definitur gratia per illud a quo est ; unde Ioannes Chrysostomus : Gratia est delectatio cordis, quoniam a corde esi omnis motus, et sic a libero arbitrio.
Aliquando definitur per illud in quo est ; et sic dicitur gratia sanitas mentium.
Aliquando per effectum, ut supra I Cor. 12, 7 : Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, quae manifestatio est gratia.
- Non miserentis Dei est etc. Dicit Apostolus quod nos sumus coadiutores Dei ; et ita non erit Dei miserentis, sed hominis volentis.
Dicendum quod nos sumus coadiutores Dei, id est consentimus Domino adiutori. Unde Gregorius, super 33 Iob 28 : Nosmetipsos liberare dicimur, quoniam Domino liberanti consentimus.
- Praevenit ut velit etc. Bernardus, in libro De libero arbitrio : Qui bonum neminem invenit, neminem salvat quem non praevenit. Bernardus : Velle ut esset, creans gratia fecit ; et ut proficiat, salvans gratia facit ; et ut deficiat, ipsum se deicit.
Cum fides impetrat iustificationem : 2 Gal., 16 : Nos in Christo credimus ut iustificemur.
- Et si diligenter intendas etc.
a. Videtur quod gratia non sit aliqua res in anima, quoniam, licet aliquis dicatur habere gratiam regis, non propter hoc dicetur aliquid novum habere in se quod prius non habuit.
Adhuc, gratia coniungit nos Deo, et ita coniungit vanitatem veritati ; ergo non magis dicetur aliquid esse in nobis quam in Deo, sed potius in Deo.
b. Sed contra : fides est in anima ; sed fides est prima gratia ; ergo gratia in anima erit.
Adhuc, Deus est in omni creatura, sed abundantius tamen in una creatura quam in alia. Hoc autem non posset esse, nisi aliquid esset in una creatura, quod non est in alia ; et ita gratia aliquid erit in anima.
c. Dicendum quod verum est. Et licet rex terrenus aliquem acceptet, non tamen aliquid ei conferre potest ; sed in acceptatione Creatoris semper aliquid confertur creaturae.
Ad aliud dicendum quod uno modo dicitur gratia prout appropriatur Creatori, et sic idem est quod Creator ; alio modo prout appropriatur creaturae, et sic est creata ; tertio modo prout communiter se habet ad utrumque, et talis uno modo est veritas, et alio modo est vanitas.
- Quaeratur utrum gratia sit in anima sicut accidens in subiecto vel non.
a. In libro Regum dicitur quod gratiam auferam ab isto et alteri dabo ; et ita videtur quod separabilis sit ab eo in quo est.
b. Dionysius dicit quod gratia est sicut radius procedens a sole, exsistens in aere ; sed radius non exsistit in aere ut accidens in subiecto ; ergo nec gratia sic in anima.
c. Augustinus, XI De civitate Dei : Una est veritas qua omnes animae illustrantur ; sed quoniam sunt singulae animae, ideo sunt singulae veritates ; et ita multae gratiae. Augustinus : Sicut anima est vita corporis, sic Deus est vita animae et quoad bene esse ; ergo vel gratia nihil est in anima, vel idem quod Deus.
d. Dicendum quod gratia numerari potest penes id in quo est, et sic in una nonnisi una erit gratia. Si autem numeretur penes id ad quod est, sic multae gratiae possunt dici in uno et una in multis ; et isto modo dicitur quod auferam, gratiam ab isto et alteri dabo.
- [Fides eum dilectione]. Super Spiritus oris, 4 Thren., 20, dicit Paschasius : Homo interior per fidem spiritum Dei attrahit et inde vivit ; et rursus ei, quod vivit, quod bene facita, denique omnia bona sua [sibi] adscribendo, reddit.
- Ideo Augustinus in eodem tractans quomodo iustificati sumus etc.
a. Quoniam nos iustificamur tam per gratiam increatam quam per gratiam creatam, ideo dicit : Gratis per gratiam iustificati sumus.
Nota quod iustitia increata iustificat sicut causa separata ; et gratia creata iustificat sicut causa primo coniuncta ; et fides sicut causa per modum fundamenti ; et caritas per modum formae comparatae ad finem : unde sic movens est ut finis ; et iustitia iustificat per modum causae formalis.
b. Adhuc, melius credentes dicimur ex fide quam iustificati.
Dicendum quod iustitia dicitur generaliter ad omnes virtutes, prout duae partes dicuntur iustitiae, scilicet recedere a malo et facere bonum. Unde Augustinus, super 2 Gen., 14 : Iustitia circuit omnes virtutes. Causa autem huius est, quod inter virtutes quatuor ultima est, et dignum est unumquodque denominari a fine.
- Fides enim qua iustificatus es. Argumentum quod fides iustificat. Et potest dici quod utrumque, quoniam dicit Augustinus quod Deus, cum sua tribuit, se ipsum diversis nominibus suorum munerum impertit.
- Quaeri solet utrum gratia separabilis sit ab eo in quo est ; et si hoc, quaeratur per quid. Dionysius dicit : Peccatum non habet rationem agendi nisi per bonum ; et ita per peccatum non potest gratia separari ab aliquo.
Dicendum quod subtrahi potest, et hoc per indignitatem subiecti habentis illam ; unde per defectum separatur. Unde Apostolus : Videte ne quis desit gratiae.
- Adhuc, dubitari solet utrum gratia esset virtus.
Quod non, videtur, quoniam gratia una est ; sed virtutes multae sunt ; ergo, per librum De accidente, hoc non est illud.
Adhuc, gratia pro gratia erit, ut patet in evangelio ; virtus autem non pro virtute ; ergo gratia non est virtus.
Dicendum quod gratia respondet animae, sed virtutes respondent potentiis sive animae viribus. Unde, cum una sit substantia animae et multae sint vires, merito dicuntur multae virtutes et una gratia.
- [Serva facta est]. Augustinus : Pax animae est ordinata requies appetitionum. Super illud : Pacem habeamus, 5 Rom., 1 : Pax vera est concordare cum moribus probis et litigare cum vitiis. Augustinus, XXIII Retractationum : Pax reconciliat, gratia a malo liberat.
- Non est volentis neque currentis. Bernardus : Deus auctor est meriti, quoniam voluntatem applicat operi et opus explicat voluntati.
- Caeterum hanc quaestionem etc.
a. Super illud : Fructus spiritus, 5 Gal., 22 : Caeterae non reputantur virtutes sine caritate ; sed per virtutem est Iustificatio ; ergo caritas erit primum in iustificatione.
b. Super illud : Converte nos, Ieremiae : Est quoddam velamen infirmitatis sensibus nostris obiectum, quod nisi illuminatione Dei fuerit remotum, converti non valemus ; et haec est qua liberamur. Super illud : Converte nos, Ieremiae : Gratia Dei non convertimur, nisi nostra voluntate convertamur. Ergo volentis erit ut iustificetur.
Dicendum quod est sensus : non tantum volentis.
c. Videtur quod contingit credere nolens, quoniam, ut habetur 2 Iac., 19, Daemones credunt et contremiscunt ; et ita nolens credit diabolus.
Dicendum quod in illis est credere informe ; unde motus fidei in illis est a bono. Sed credere in nobis est formatum ; unde motus fidei in nobis est ad bonum.
d. Super illud : Venit ad me, 32 Ier., 8 : Primum pro pace meremur donum Dei, et post pacem gratia nascitur, quae non est in arbitrio possidentis, sed donantis ; et ita videtur quod gratia non est primum donum. Hieronymus : Ore aperto largitur cibos, ut initium voluntatis a nobis sit, finem vero ex Deo consequamur.
Dicunt quidam quod « pax » dicitur gratia praeveniens, et « donum » gratia subsequens.
e. Nota quod multae sunt differentiae gratiae, nam super illud : Quos praedestinavit, hos vocavit, 8 Rom., 30, dicitur quod quadruplex est gratia, scilicet praedestinationis et vocationis et iustificationis et magnificationis. Ad intelligentiam autem horum membrorum dicendum quod primo praeparamur ab aeterno, et talis non est in creatura, sed in Creatore tantum.
Sed videtur quod idem sit gratia vocationis et iustificationis, quoniam haec vocatio non est nisi interior, et ita per inspirationem qua liberamur a malo. Sed hoc idem facit gratia iustificationis.
Dicendum quod per gratiam vocationis liberamur a malo, et per gratiam iustificationis confertur nobis bonum ; et gratia magnificationis est respectu eius quod est complere bonum. Unde aut a malo liberat, aut in bonum ordinat, aut in bonum complet.
- Quis autem non videat prius esse cogitare quam credere. XXIII distinctione III libri, cap. Notandum : Credimus ut cognoscamus ; et ita credere ante cognoscere.
Dicendum quod credere est ante cognoscere quod est per gratiam.
- Illa autem eogitatio sive voluntas etc.
a. Super illud : Proteget Dominus, 31 Is., 5, dicitur quod est liberationis gratia, et gratia protectionis, et gratia transitus, et gratia salvationis. Primum autem membrum est liberatio a malo ; secundum est respectu boni ut in quo conservat ; tertium respectu boni ut in quo facit proficere ; quartum respectu boni in quo proficit.
b. Bernardus ponit aliam divisionem gratiae : Est gratia cogitationis, et gratia voluntatis, et gratia perfectionis boni. Dicit etiam quod primum est in nobis sine nobis ; secundum in nobis cum nobis ; tertium in nobis per nos.
c. Dicendum ergo quod omnia ista membra assignantur respectu boni. Sed nota quod gratia perficit tria : primum est vis cognitiva ; secundum, vis motiva interior imperans ; tertium est vis interior imperata. Unde Bernardus, in libro De libero arbitrio : Deus haec tria, scilicet cogitare etc., in nobis operatur. Primum profecto sine nobis, secundum nobiscum, tertium per nos facit. Scilicet immittendo bonam cogitationem, nos praevenit ; et immittendo bonam voluntatem, nos sibi coniungit per consensum ; ministrando consensui facultatem, foris per apertum opus nostrum internus opifex innotescit. Nec primum itaque in quo nos nihil facimus, nec ultimum quod plerumque extorquet aut timor inutilis aut simulatio damnabilis, sed tantum medium nobis reputatur in meritum. Valet itaque intentio ad meritum et actio ad exemplum, utramque praeveniens cogitatio tantum ad excitandum. Nota quod « cogitare », ut hic sumitur, idem est quod excitare ; sed in secundo sumus socii : unde dicit « nobis-cum » ; sed in tertio sumus ministri : unde dicit « per nos ». Primum autem est secundum comparationem Dei ad nos ; secundum est secundum comparationem nostri ad Deum ; tertium est secundum comparationem nostri ad proximum.
21. [Concupivit desiderare]. Augustinus, in libro De libero arbitrio et gratia ; Per gratiam fit ut ipsa bona voluntas, quae iam coepit et parva est, augeatur et ut tam magna fiat, ut mandata implere possit, cum perfecte voluerit. Augustinus, in eodem : Desiderare auxilium gratiae, est initium gratiae ; et ita concupiscere desiderare est initium desiderii.
