Prologue — Gilles de Rome
Gilles de Rome - Prologue
PROLOGUS
Candor est enim lucis aeterna et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius.
Et cum sit una, omnia potest ;
et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit, Sap. 7.
Secundum quod dicit Augustinus X De Trinitate, cap. 1 :
Nisi impressam cuiusque doctrinae haberemus in animo notionem,
nullo ad eam discendam studio flagraremus.
Ex quibus verbis habere possumus,
quod nisi aliqua praecognitio rei in animo nostro existeret ad eam discendam nullatenus moveremur :
quod satis concordat cum verbis Philosophi I Posteriorum,
qui ait :
Omnis doctrina, et omnis disciplina quae ratione et intelligentia constat,
ex antecedenti fit cognitione :
nam licet cognitionem sensitivam non alia de necessitate praecedat cognitio :
cognitionem tamen intellectivam semper habemus ex praeexistenti cognitione :
quia conclusiones praesciuntur in principiis ;
principia vero praecognoscuntur via sensus, memoriae et experientiae.
Quidquid ergo scimus, prius sciebamus illud ;
sed quia nostrum dicere non est reminisci (ut Platoni imponitur) non sicut sciebamus, addiscimus :
quia sciebamus in quadam universalitate, et sub modo confuso,
quod postea addiscimus in propria forma, et sub modo distincto :
ut patet per Philosophum I Posteriorum, ubi ambiguitatem Menonis manifestat.
Et quia iste est rectus ordo cognitionis nostra,
ut prius sciamus aliquid in universali, et post modum in propria forma ;
bene se habet, ut ea,
quae dicuntur in libro Sententiarum,
cuius expositionem intendimus,
in universalitate tangantur,
priusquam ipsa per singula indicentur.
Et ideo in verbis propositis in quadam summa,
et universalitate quatuor librorum Sententiarum materia per ordinem designatur.
Ad quod intelligendum notare debemus,
quod Deus, cuius cognitio principaliter in Sacra Scriptura intenditur, a nobis in via duplici modo cognoscitur :
hunc autem modum duplicem aliter videtur innuere Apostolus aliter Augustinus, et aliter Hugo.
Nam Apostolus videtur dicere,
quod ille duplex modus sit speculum, et aenigma, dicens :
Cognoscimus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.
Augustinus autem in principio II De Trinitate istum duplicem modum assignat Scripturam, et creaturam, dicens :
Si me, ut precor et spero,
Deus defenderit atque munierit scuto bonae voluntatis suae et gratia misericordiae suae,
non ero segnis ad inquirendam substantiam Dei,
sive per Scripturam eius, sive per creaturam.
Quae utraque nobis ad hoc proponitur intuenda,
ut ipse quaeratur, ipse diligatur, qui et illam inspiravit, et istam creavit.
Hugo dicit esse mundum, et Christum dicens,
in principio Commenti sui super Angeli Hierarchia :
Duo eim simulacra erant proposita homini, in quibus invisibilis videre potuisset :
unum naturae, et unum gratiae.
Simulacrum naturae erat species mundi huius ;
simulacrum autem gratiae erat humanitas Verbi ;
et sequitur,
quod in utroque Deus demonstrabatur,
scilicet, in mundo isto, et homine Christo.
Et licet sententia istorum trium videatur esse diversa ;
possumus tamen eos ad invicem reducere :
nam Scriptura, et creatura, quae proposuit Augustinus sunt idem, quod speculum, et aenigma ;
quae Apostolus innuebat.
Nam differentia secundum Augustinus XV De Trinitate cap. 9 inter speculum et aenigma est,
quod aenigma rem obscurius indicat, quam speculum :
et quia per ea, quae a creaturis accipimus,
non ita clare et manifeste Deum cognoscere possumus :
sicut per ea, quae in Scripturis legimus ;
cognoscere Deum per Scripturam, et in creatura est cognoscere per speculum,
et ita aenigmate.
Item,
sententia Augustini non discordat a sententia Hugonis quia mundus iste sensibilis creatura Dei est ;
et ipse Christus scientia nostra,
et Scriptura Divina dici potest.
Nam ipse est ille, qui nobis aperit sensum,
ut Scripturam intelligamus ;
ipse et ille, cui omnes Prophetae, nec non tota Sacra Scriptura testimonium perhibet :
unde Augustinus ipsum scientiam nostram nominat XIII De Trinitate cap. 19, dicens :
Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est,
ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit,
ipse de sempiternis exhibet veritatem.
Igitur cognoscere Deum per mundum, et Christum, ut dicit Hugo,
est ipsum cognoscere per Scripturam, et creaturam,
ut afferit Augustinus.
Iste autem duplex modus cognoscendi Deum non est aequalis perfectionis :
quia perfectius cognoscitur Deus per Christum, quam per mundum,
et per speculum quam per aenigma ;
et per Scripturam, quam per creaturam :
et ideo cognitio quam nunc de Deo habemus,
supperat philosophorum cognitionem ;
qui solum per creaturam Deum cognoscere voluerunt :
contra quos ait Hugo in principio sui Commenti super Angelica Hierarchia :
Mundana Theologia parum evidenti demonstratione utens
non valuit incomprehensibilem veritatem sine contagione erroris educere,
quam divina noscit Theologia simplici, ac pura assertione praedicare.
Causa autem huius ibidem tangitur :
quia mundus sua specie artificem demonstravit,
sed contemplantis oculos illuminare non potuit :
humanitas vero Salvatoris,
et medicina fuit, ut caeci lumen reciperent,
et doctrina pariter, ut videntes agnoscerent veritatem.
Est etiam cognitio nostra perfectior, quam fuit cognitio Iudaeorum :
quia multifarie, multisque modis loquebatur Deus olim in Prophetis,
unde ipsi cognoscebant per aenigmata :
nos autem, quia novissime diebus istis locutus est nobis per filium,
magis cognoscimus per speculum.
Patet igitur,
per ea quae dicta sunt,
quod omnes illi modi, per quos Deum cognoscimus,
ad duos modos reducuntur,
scilicet, ad modum, secundum quem cognoscimus Deum per creaturam,
et secundum quem cognoscimus per Christum ;
et illi duo modi reducuntur ad unum modum :
quia cognitio per creaturam reducitur ad cognitionem per Christum,
sicut imperfectum ad perfectum :
quia igitur perfectior cognitio, quam de Deo habere possumus, habita est per Filium ;
congrue libri Sententiarum materia,
in quo cognitio Dei intenditur nobis per Dei filium,
qui est Candor lucis aeternae, potens omnia,
et absque sui immutatione omnia innovans sanctificando animas,
et amicos Dei constituendo,
describitur.
Nam materia primi habetur, cum dicitur Candor est ;
secundi cum subiungitur, et cum sit una omnia potest ;
tertii cum annectitur, et permanens in se omnia innovat ;
quarti cum sequitur, et per nationes etc.
In primo enim libro circa quatuor Magistri principaliter intentio versatur :
primo circa personarum in essentia unitatem :
secundo circa earum in duratione aeternitatem :
tertio circa earum in personis alietatem :
quarto circa earum in Maiestate aequalitatem.
Haec enim quatuor in primo auctoritatis membro describuntur.
Nam quantum ad Filium respectu personae Patris illa quatuor habentur
cum dicitur : Candor est enim lucis aeterna, et speculum sine macula Dei maiestatis.
Quantum autem ad Spiritum Sanctum respectu utriusque habetur,
cum subiungitur, et imago bonitatis illius.
Nam notatur in essentia unitas Patris, et Filii,
cum dicitur Candor lucis,
ita enim emanat Filius a Patre,
sicut candor a luce, hoc est, sicut lux a luce,
in quo unitas in natura describitur :
nam lux cum luce eiusdem naturae existit.
Unde Augustinus IV De Trinitate cap. penultimo istam auctoritatem pertractat, ait ibi :
Quod manat, et de quo manat unius eiusdemque substantiae est.
Neque enim sicut aqua de foramine terrae, aut lapidis manat,
sed sicut lux de luce.
Nam quod dictum est, Candor est enim lucis aeternae :
quid aliud dictum est, quam lux est lucis aeternae.
Idem designatur in duratione aeternitae :
nam candor, sive splendor est coaeternus luci, a qua gignitur.
Unde et ibidem Augustinus ait :
Candor quippe lucis aeterna, quid nisi lux est ?
Et coaeterna luci.
Item,
designatur in personis alietas ex ipso modo loquendi :
quia non est candor lucis nisi quod emanat a luce :
unde est ibidem Augustinus ait :
Emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei :
in ipsa autem emanatione intelligitur distinctio personarum :
quia nulla omnino res est, quae se ipsam gignat ut sit,
ut scribitur I De Trinitate cap. 1 et in 4 de Anima dicitur :
Designatur autem in maiestate aequalitas, si bene advertamus, quod nomine candoris importatur :
unde ut Augustinus IV De Trinitate [cap. 10], ubi hoc pertractat, ait :
Maluit, autem dicere, candor lucis, quam : Lux lucis ;
ne obscurior putaretur ista quae manat quam illa de qua manat.
Unde ibidem subditur,
quod ex hoc ipsam lucem, scilicet emanantem, aequalem ostendit luci, de qua emanat :
Si enim haec minor est, obscuritas illius est, non candor illius ;
si autem maior est, non ex ea manat ;
non enim vinceret, de qua genita est :
nam sicut obscutitas impedit lucem,
ita macula impedit speculum,
et ideo sicut designata est aequalitas per candorem,
sic et designatur per maculae carentiam.
Habitis illis quatuor respectu Filii ad Patrem
cum dicitur candor etc.,
designantur post modum illa quatuor in Spiritu Sancto respectu Patris et Filii,
cum subiungitur, et imago bonitatis illius :
nam uno modo potest dici Filius imago bonitatis Patris :
prout producit Spiritum Sanctum,
cui appropriatur bonitas, euisdem in essentia, aeternum in duratione, distinctum in persona, aequalem in maiestate,
ut ipse est respectu Patris :
et in hoc habetur materia primi libri.
Secundi autem materia habetur cum subiungitur, et cum sit una omnia potest :
nam ipse Dei Filius Verbum Patris habet similitudinem cum Verbo nostro :
secundum quod dicitur XV De Trinitate cap. 11 :
Animadvertenda est in hoc aenigmate etiam ista Verbi Dei similitudo,
quod sicut de ille Verbo dictum est : omnia per ipsum facta sunt :
ubi Deus per unigenitum Verbum suum praedicatur universa fecisse,
ita hominis opera nulla sunt, quae non prius in corde dicantur ;
unde scriptum est,
initium omnis operis Verbum :
igitur sicut Verbum nostrum est initium operis, ita et Verbum Dei :
differenter tamen,
quia unicum Verbum nostrum non est initium omnis operis nostri,
quia non gignitur ex tota scientia nostra :
sed unicum Verbum Divinum est initium omnis divini operis propter sui perfectionem.
Unde dicitur VI De Trinitate cap. ult.
De isto Verbo,
quod est Verbum perfectum,
cui non deest aliquid,
et ars quaedam omnipotentis, atque sapientis Dei,
plena omnium rationum viventium incommutabilium,
et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno :
quia igitur unum est Verbum Divinum, causa est omnium, quae fiunt :
est enim operativa potentia omnium creaturarum.
Et quia in secundo libro tractatur de creatione rerum a Deo per suum unigenitum Verbum
per hoc quod dicitur, cum sit una omnia potest,
in quadam summma secundi libri materia declaratur.
Tertii autem materia habetur
cum subiungitur : permanens in se omnia innovat.
Natura autem aliqua in se non manere dupliciter dicitur :
vel quia per peccatum depravatur,
et tunc non manet, sed ruit :
propter quod dicitur de diabolo, Ioan. 8 : quod in veritate non stetit :
et si non stetit in veritate,
possumus quodam modo dicere,
quod non stetit in sui natum ;
nec in sui entitate : quia dispositio cuiuslibet rei in veritate,
ut dicitur VII Metaph.,
non quod dicatur in sui natura non mansisse,
quia sibi naturalia non remanserunt :
cum contrarium dicta Dionysius IV De divinis nominibus,
sed quia per peccatum ipsa naturalia inhabilitata ad bonum gratiae fuerunt.
Secundo modo dicitur aliquid non manere in sui natura :
quia natura sua alteri commiscetur :
et efficitur tertia natura :
sicut ex anima et corpore resultat humanitas.
Verbum autem Dei assumens carnem utroque modo permansit ;
primo enim permansit :
quia per peccatum non corruit :
quia de ipso scribitur : I Pet. 2 quod peccatum non fecit : nec inventus est dolus in ore eius.
Item,
secundo modo permasit,
quia ex natura divina, et humana non fuit aliqua natura tertia conflata.
Unde et Damasc. [IX] ait :
Quod in Christo Iesu non est communem speciem accipere.
Istud enim Verbum in se permanens carnem assumendo omnia innovavit :
quia cum inveteratus esset homo per peccatum,
novus factus est per gratiam.
Unde Damasc. III lib. cap. 1 ait :
Quod oportebat naturam nostram innovari,
quod factum fuit per Christum incarnatum.
Ipse enim innovando : hominem innovavit omnia :
quia secundum Philosophum homo est quodam modo omnia :
ut potest haberi ex III De anima, et ex X Metaph.
Et sic per verba pertacta habetur incarnatio Verbi :
de qua in III lib. specialiter intenditur.
Quarti autem materia habetur
cum annectitur, et per nationes etc.
Nam in quarto lib.
De sanctificatione nostra, quae est per Sacramenta ;
et De visione divina, quae erit post resurrectionem :
sive de fruitione, quae est per charitatem determinatur ;
et ista sapientia increata per nationes,
quia sine acceptatione personarum :
quia non per nationem gentilium ;
ita quod non per nationem iudaeorum :
sed per nationes in animas sanctas se transfert animas sanctificando,
quantum ad primum.
Amicos Dei et Prophetas, hoc est videntes Deum,
constituens quantum ad secundum ;
nam Propheta videns dicitur illud I Reg. 9 qui enim Propheta dicitur hodie,
vocabatur olim videns.
Et sic in his verbis,
ut concordemus ultima primis,
in quadam universalitate materia quatuor librorum sententiarum ; per ordinem designatur.
Rursum per haec verba possumus habere causam efficientem habemus,
cum dicitur Candor etc.
Ipsa enim sapientia increata, quae per candorem intelligitur,
fuit causa efficiens principalis huius operis :
Instrumentalis autem fuit Petrus Lombardus Parisiensis Episcopus.
Formalis autem est duplex modus agendi, et forma tractatus.
Modus agendi designatur
cum dicitur cum sit una omnia potest.
Nam cum ista scientia sit magis una, et magis simplex,
quam aliqua alia scientia,
cum immediatius est effluxerit ab ipsa sapientia increata,
quae est essentia bonitatis, et unitatis ;
in omnes modos agendi, in quos possunt aliae scientiae, ista potest :
Unde dicitur II ad Tim. 3 :
Omnis enim Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum :
et etiam,
utilis est ad alios modos,
qui hic non tangantur :
licet forte sub aliqua in distinctione innuantur.
Forma tractatus, sive ordinatio capitulorum, sive librorum ad invicem habetur :
cum dicitur permanens in se omnia innovat.
Nam sic ordinatur iste liber,
quod primo determinatur de ente permanente,
cui non accidit innovatio,
ut de ente divino per participationem.
Finalis causa habetur :
cum subinfertur et per nationes etc.
Nam finis noster est,
ut sanctificemur, et sanctificati amici Dei simus,
et amici eius existentes ipsum facie a faciem videamus.
Et quia ista est adeo alta materia,
quod per me sufficere non possum,
innitens Dei auxilio dicam,
ut Augustinus dicit in fine libri De Trinitate :
Domine Deus meus una spes mea, exaudi me,
ne fatigatus nolim te quaerere,
sed quaeram faciem tuam semper ardenter.
Tu da quaerendi vires,
qui inveniri te fecisti, et magis magisque inveniendi spem dedisti.
Coram te est firmitas et infirmitas mea, illam serva, ista sana.
Coram te est scientia et ignorantia mea :
ubi mihi aperuisti, suscipe intrantem ;
ubi clausisti, aperi pulsanti.
Meminerim tui, intelligam te, diligam te.
Auge in me ista, donec me reformes ad integrum ;
quam reformationem operetur in nobis Deus,
qui est benedictus in saecula saeculorum.
Amen.
