PROLOGUS — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - PROLOGUS
PROLOGUS
Inter multas sententias quae a diversis de sapientia prodierunt, quid scilicet esset vera sapientia,
unam singulariter firmam et veram apostolus protulit
dicens
qui etiam
nobis a Deo factus est sapientia. 1 ad Cor. 1.
Non autem hoc ita dictum est,
quod solus Filius sit sapientia,
cum Pater et Filius et Spiritus sanctus sint una sapientia, sicut una essentia ;
sed quia sapientia quodam speciali modo Filio appropriatur,
eo quod sapientiae opera cum proprietatibus Filii plurimum convenire videntur.
Per sapientiam enim Dei manifestantur divinorum abscondita,
producuntur creaturarum opera,
nec tantum producuntur, sed etiam restaurantur et perficiuntur :
illa, dico, perfectione qua unumquodque perfectum dicitur,
prout proprium finem attingit.
Quod autem manifestatio divinorum pertineat ad Dei sapientiam,
patet ex eo
quod ipse Deus per suam sapientiam seipsum plene et perfecte cognoscit.
Unde si quid de ipso cognoscimus
oportet quod ex eo derivetur,
quia omne imperfectum a perfecto trahit originem.
Unde dicitur Sap. 9, 17 :
Haec autem manifestatio specialiter per Filium facta invenitur :
ipse enim est Verbum Patris,
secundum quod dicitur Ioan. 1,
unde sibi manifestatio dicentis patris convenit et totius Trinitatis.
Unde dicitur Matth. 11, 27 :
et Ioan. 1, 18 :
Recte ergo dicitur ex persona Filii :
Flumina ista intelligo fluxus aeternae processionis,
qua Filius a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque, ineffabili modo procedit.
Ista flumina olim occulta et quodammodo confusa erant,
tum in similitudinibus creaturarum,
tum etiam in aenigmatibus Scripturarum,
ita ut vix aliqui sapientes Trinitatis mysterium fide tenerent.
Venit Filius Dei et inclusa flumina quodammodo effudit,
nomen Trinitatis publicando, Matth. ult. 19 :
Unde Iob 28, 11 :
Et in hoc tangitur materia primi libri.
Secundum quod pertinet ad Dei sapientiam est creaturarum productio.
Ipse enim de rebus creatis non tantum speculativam,
sed etiam operativam sapientiam habet, sicut artifex de artificiatis.
Unde in Ps. 103 :
Et ipsa sapientia loquitur,
Prov. 8, 30 :
Hoc etiam specialiter filio attributum invenitur,
inquantum est imago Dei invisibilis,
ad cuius formam omnia formata sunt.
Unde Coloss. 1, 15 :
et Ioan. 1, 3 :
Recte ergo dicitur ex persona filii :
in quo notatur et ordo creationis et modus.
Ordo,
quia sicut trames a fluvio derivatur,
ita processus temporalis creaturarum ab aeterno processu personarum.
Unde in Psalmo 148, 5, dicitur :
secundum Augustinum.
Semper enim id quod est primum est causa eorum quae sunt post,
secundum philosophum ;
unde primus processus est causa et ratio omnis sequentis processionis.
Modus autem signatur quantum ad duo :
scilicet ex parte creantis,
qui cum omnia impleat, nulli tamen se commetitur ;
quod notatur in hoc quod dicitur, immensae.
Item,
ex parte creaturae :
quia sicut trames procedit extra alveum fluminis,
ita creatura procedit a Deo extra unitatem essentiae,
in qua sicut in alveo fluxus personarum continetur.
Et in hoc notatur materia secundi libri.
Tertium, quod pertinet ad Dei sapientiam, est operum restauratio.
Per idem enim debet res reparari per quod facta est ;
unde quae per sapientiam condita sunt,
decet ut per sapientiam reparentur.
Unde dicitur Sap. 9, 19 :
Haec autem reparatio specialiter per filium facta est,
inquantum ipse homo factus est,
qui, reparato hominis statu, quodammodo omnia reparavit quae propter hominem facta sunt.
Unde Col. 1, 20 :
Recte ergo ex ipsius filii persona dicitur :
Paradisus iste, gloria Dei patris est,
de qua exivit in vallem nostrae miseriae ;
non quod eam amitteret, sed quia occultavit.
Unde Ioan. 16, 28 :
Et circa hunc exitum duo notantur, scilicet modus et fructus.
Dorix enim fluvius rapidissimus est ;
unde designat modum quo, quasi impetu quodam amoris nostrae reparationis Christus complevit mysterium.
Unde Isaiae 59, 19 :
Fructus autem designatur ex hoc quod dicitur,
sicut enim aquaeductus ex uno fonte producuntur divisim ad fecundandam terram,
ita de Christo profluxerunt diversarum gratiarum genera ad plantandam Ecclesiam,
secundum quod dicitur Ephes. 4, 11 :
Et in hoc tangitur materia tertii libri :
in cuius prima parte agitur de mysteriis nostrae reparationis,
in secunda de gratiis nobis collatis per Christum.
Quartum, quod ad Dei sapientiam pertinet, est perfectio,
qua res conservantur in suo fine.
Subtracto enim fine, relinquitur vanitas,
quam sapientia non patitur secum.
Unde dicitur Sap. 8, 1,
quod sapientia
Suaviter autem unumquodque tunc dispositum est quando in suo fine, quem naturaliter desiderat,
collocatum est.
Hoc etiam ad filium specialiter pertinet,
qui, cum sit verus et naturalis Dei filius, nos in gloriam paternae hereditatis induxit.
Unde Hebr. 2, 10 :
Unde recte dicitur :
Ad consecutionem enim finis exigitur praeparatio,
per quam omne quod non competit fini, tollatur ;
ita Christus etiam,
ut nos in finem aeternae gloriae induceret,
sacramentorum medicamenta praeparavit,
quibus a nobis peccati vulnus abstergitur.
Unde duo notantur in verbis praedictis,
scilicet praeparatio, quae est per sacramenta,
et inductio in gloriam.
Primum per hoc quod dicitur :
Hortus enim iste Ecclesia est,
de qua Cant. 4, 12 :
in quo sunt plantationes diversae,
secundum diversos sanctorum ordines, quos omnes manus omnipotentis plantavit.
Iste hortus irrigatur a Christo sacramentorum rivis,
qui ex eius latere profluxerunt.
Unde in commendationem pulchritudinis Ecclesiae dicitur in Num. 24, 5 :
Et post sequitur, 6 :
Et ideo etiam ministri Ecclesiae, qui sacramenta dispensant,
rigatores dicuntur, 1 Corinth. 3, 6 :
Inductio autem in gloriam notatur in hoc quod sequitur :
Partus ipsius Christi sunt fideles Ecclesiae,
quos suo labore quasi mater parturivit.
De quo partu Isa. ult., 9 :
Fructus autem istius partus sunt sancti qui sunt in gloria :
de quo fructu Cant. 5, 1 :
Istos inebriat abundantissima sui fruitione ;
de qua fruitione et ebrietate Ps. 35, 9 :
Et dicitur ebrietas,
quia omnem mensuram rationis et desiderii excedit.
Unde Is. 64, 4 :
Et in hoc tangitur materia quarti libri :
in cuius prima parte agitur de sacramentis ;
in secunda de gloria resurrectionis.
Et sic patet ex praedictis verbis intentio libri sententiarum.
