Prologue — Claude de l'Espine

Claude de l'Espine - Prologue

Prologus

PROLOGUS MAGISTER PETRI LOMBARDI

IN UNIVERSUM SENTENT. OPUS

 

  1. Cupientes aliquid de penuria ac tenuitate nostra cum paupercula in gazophylacium mittere ; opus ultra vires nostras agere praesumpsimus. A quo no dehortatur infirmitas deficiendi, quam vincit zelus domus Dei.

 

2. Quo inardescentes, fidem nostram adversus errores carnalium atque animalium hominum Davidicae turris clypeis munire, vel potius munitam ostendere : ac Theologicarum inquisitionum abdita aperire, necnon et sacramentorum Ecclesiasticorum notitiam tradere studuimus.

 

4. Itaque haereticorum ora oppilare, ne virus nequitiae in alios effundere queant, labore multo volumen compegimus ex testimoniis veritatis in quatuor libris distinctum.

 

5. Non igitur debet hic labor cuiquam pigro vel multum docto videri superfluus, cum multis impigrisque indoctis necessarius, brevi volumine complicans patrum sententias, appositis eorum testimoniis, ut non sit necesse quaerenti librorum numerositatem evolvere, cui brevitas quod quaeritur facilius occurrat, titulos quibus singulorum librorum capita distinguuntur praemisimus.

Section 1 sur 1