Livre IV — Bartholomeus Siccardus

Bartholomeus Siccardus - Livre IV

Distinctio XVIII

[DISTINCTIO XVIII]

 

Quaeritur utrum malus sacerdos habeat usum clavium.

Similiter scilicet quaeritur

utrum schismatici, haeretici et excommunicati et degradati habeant usum clavium.

 

[Utrum malus sacerdos habeat usum clavium]

 

Ad primam quaestionem,

dicendum quod malus sacerdos, quamvis sit malus,

nihilominus tamen vere habet ordinem sacerdotalem,

et per consequens habet clavem potentiae vel potestatis,

quae quidem potestas implicatur in ordine sacerdotalis.

Potestas enim sacerdotalis indelebiliter permanet in sacerdote.

 

Sed quia non omnis malitia aufert ei iurisditionem secundum iura,

sed solum aliqua, videlicet haeresis, schisma et similia, idcirco,

licet alio modo sit malus,

non tamen aufertur ab eo potestas habendi subditos.

Et per consequens non aufertur ab eo quin possit praedictam potestatem in subditos exercere.

Igitur malus sacerdos habet usum clavium,

nisi ei ablatus sit, vel a iudice vel a iure.

 

Sed tamen notandum est

quod licet quantum ad hoc habeat usum clavium,

quia scilicet si absolvit quantum sua se extendit potestas, absolutus est.

Nihilominus dum est in peccato mortali, exercendo usum clavium in foro sacramentali, peccat mortaliter,

quoniam maximam irreverentiam facit tanto sacramento,

quoniam non est dignus constituere se tunc mediatorem inter hominem et Deum.

 

Alia ratio est quia praesumptuose agit quod non deberet.

 

Alia ratio est quoniam actum hierarchicum non potest digne exequi,

nisi ille qui est in corpore eiusdem hierarchiae.

Ille enim qui est in peccato mortali,

est extra hierarchiam quantum ad esse spirituale,

cum sit mortuus per peccatum.

Indebite ergo et ad sui damnationem tali utitur potestate,

quousque contritus fuerit et confessus,

saltem in proposito si actualiter non potest.

Verumtamen propter institutionem Christi

qua disposuit potestatem clavium in sacerdotali ordine implicari,

et propter iurisdictionem quae ei non est ablata,

sua absolutio efficaciam habet,

non autem propter bonitatem vel malitiam personalem.

 

 

[Utrum schismatici, haeretici et excommunicati et degradati habeant usum clavium]

 

Ad quaestionem secundam,

dicendum quod licet omnis sacerdos qui vere habet ordinem sacerdotalem,

habeat per eundem ordinem, ex institutione Christi, clavium potestatem,

non tamen habet usum nisi secundum ordinationem ecclesiae.

Quae quidem ecclesia ordinare potest quis sic quantum valeat ipsam exequendi potestatem,

vel totaliter ipsum usum clavium auferre, restringere vel moderare,

ut iudicat esse fiendum.

 

Schismatici igitur vel haeretici, excommunicati sive suspensi vel degradati,

qui semel sacerdotalem ordinem susceperunt,

habent indelebiliter eandem potestatem vel ordinem,

et per consequens habent clavium potestatem quae implicatur in eodem ordine vel potestate sacerdotali.

Non autem habent usum clavium dictarum,

quoniam ecclesia instituit ipsos fore privatos executione potestatis clavium universaliter, in quantum sunt tales,

et hoc propter amotionem vel substractionem subditorum,

quos iudicare consuevit ecclesia a talibus subtrahendos.

 

Et per consequens non habent in quos exequi valeant usum potestatis praedictae.

Et si ligant vel absolvunt de facto,

nihil faciunt, nec absolutus isto modo est vere absolutus, vel ligatus.

Quoniam moderari potest sive restringi,

vel etiam totaliter amoveri usus clavium quantum ad inferiores,

nec inferiores possunt absolvere nisi secundum auctoritatem eis concessa.

 

Cum igitur ipsis, scilicet schismatici et caeteris, sit omnis usus clavium ab ecclesia interdictus sive amotus,

patet quod nequeunt dictarum clavium aliquem usum habere, in quantum sunt tales.

Qui licet consecratum sit, si de facto consecrant,

non tamen absolutum est quod de facto absolvunt.

Hic enim requiritur iurisdictio et ordo praelationis et subiectionis, non ibi.

Requiritur etiam vera et absoluta expeditio sive laxatio et solutio talis potestatis,

quorum opposita sunt in proposito.

Section 1 sur 2
Section suivante